- TEGES
- TEGESGraece ψίαθος, pauperibus pro culcita fuit, uti ad Theophrastum notat Casaubonus. Fiebant illae e phleo, herba palustri et fluvitatili, e qua sportae quoque et vestes texebantur. Unde uti φλοίνη ἐςθὴς, vestis e phleo, apud Herodotum, ubi de Indis; sic φλοίνη ψίαθος, teges ex phleo, aupd Pollucem. Sic de scirpo Plin. l. 17. c. 27. Nec in fruticum, nec in veprium, cauliumve, nec in herbarum, aut ullo alio, quam suo, genere, numerentur iure scirpi fragiles paliistresque ad tegillum tegetesque. Ubi tegilla sunt cuculli, vel petasi ex scirpo facti: sicut tegetes, ex eodem cionficiebantur. De iunco idem l. 21. c. 18. Similia praecipit et de iunco, quem mariscum appellant, ad texendas tegetes, et ipsum Iuniô mense eximi. Sed et e papyro Aegypria tegetes nectebantur. Nenpe ex ea tota et solida navigia texebant Aegyptii, ex cortice interiore, sive libro, funes, tegetes, vela, vestes; quô detractô medulla serviebat candelis faciendis, cerâ circumdata. salmas. ad solin. p. 1003. Vide quoque supra, in voce Matta, item Psiathus et Storea, sic enim Recentiores appellaret coeperun.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.